HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XVII: De nobilibus Judaeis occidendis in morte Herodis, et de morte Antipatri

Cumque rediisset Jericho, audiens Judaeos mortem suam exspectantes cum gaudio, ex omni Judaea nobiliores collectos, juvenes, concludi praecipit in hippodromo, id est in carcere circi, praecipiens Salome sorori suae, ut cum animam suam efflaret, statim illos occideret, ut ita omnis Judaea in morte ipsius, etiam invita plangeret. Nuntii vero quos Romam miserat redeuntes epistolam tulerunt a Caesare, ut Antipatrem in exsilium daret, vel, si mallet, morte damnaret. Quo nuntio paululum recreatus, cum pomum, quo libenter vescebatur, petiisset, cultellum quoque ad incidendum poposcit, statimque cum tussi violenta distenderetur, circumspiciens ne quis arbiter impediret, se percussurus dexteram sustulit. Sed Acciabus, consobrinus ejus, dexteram continuit, statimque ululatus est rex, et tumultus in regia domo excitatus est. Quo audito, Antipater exsultans multa custodibus promittebat ut eum solverent. Quod cum accepisset Herodes, gravius tulit exsultationem filii, quam mortem, et continuo missis satellitibus occidit eum, sepelirique praecepit in Hircanio. Statimque mutans testamentum, Archelaum regni scripsit successorem, ita tamen quod ab Augusto susciperet diadema.